Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/458

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

404 APOCALYPSIS lOHANNIS a^o, et facies eaium sicut facies hominum, ^et habebant capillos sicut eapillos muUerum, et dentes earum sicut leonum erant, ^ et habebanl loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum. ^Et habebant caudas similes scorpionum, et aculei in caudis earum, potestas earum nocere homini- bus mensibus quinque. ^^ Et habebant super se regem 'angelum abyssi, cui nomen *ebreicae Abaddon, grece autem ApoUion, et latinae habet Bomen Exterminans. ^^ Vae unum abiit: ecce veniunt adhuc duo vae post haec. '^ Et sextus angelus tuba cecinit. Et audivi vocem , unum ex cornibus altaris aurei quod est ante oculos dei, ^* dicentem sexto angelo qui 'habebat tubam Solve quattuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Eufrate. ^ Et soluti sunt quattuor angeli qui parati erant in'horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. '"' Et numerus equestris exercitus vicies milies dena miha: audivi numerum eorum. " Et ita vidi equos in visione, et qui sedebant super eos, habentes loricas igneas et iaciuthinas et sulphoreas, et capita equorum erant tamquam capita leonum, et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur. "^Ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne et fumo et sulphore qui procedebat ex ore ipsorum. * Potestas enim equorura in ore eorum est et in caudis eorum : nam et caudae eorum similes serpentibus, habentes capita, et in his nocent. ^^ Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis , neque paeniten- tiam egermiit de operibus manuum suarum , ut non adorent ' daemonia et 'simulachra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt neque audire neque ambulare, ^' et non egerunt paenitentiam ab homicidiis suis neque a beneficiis suis neque a fornica- tione sua neque a furtis suis. ^" Et vidi ahum angelum fortem descendentem de caelo, amictum 'nubae, et iris in capite eius et facies eius, erat ut sol, et pedes eius tamquam columna ignis, ^ et habebat in manu sua hbellum apertum. Et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super ter- ram, "^ et clamavit voce magna, queraammodum cura leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septera tonitrua voces suas. * Et cum locuta fuis- sent septem tonilrua, scripturus eram : et audivi vocem de caelo dicen- tem Signa quae locuta sunt septem tonitrua, noU ea scribere. ^ Et an- geJum quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum IX, S — X, 5.