Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/469

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

APOCALYPSIS lOHANNIS 415 maris. ^Et asccnderunt super latitudinem terrae, et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Et descendit ignis a deo de caelo et devoravit eos: ° et diabulus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphoris, ubi et bestia et pseudoprophetis, et cruciabuntur dic ac nocte in saecula saeculorum. ^" Et vidi thronum magnum candidiim, et sedentem super eum, a cuius conspectu fugit terra et caelum, et lo- cus non est inventus ab eis. ^ Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius hber apertus est, qui est vitae: et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in hbris secundum opera ipsorum. '^ Et dedit mare mortuos qui in eo erant, et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant, et iudica- tum est de singuhs secundum opera ipsorum. * Et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis. Haec mors secunda est, in stagnum ignis. '^ Et qui non est inventus in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis. XXI. ' ^ Et vidi caelum novum et terram novam : primum enim caelum et prima terra abiit, et mare iam non est. ^ Et civitatem sanctam Hieru- salem novam vidi descendentem de caelo a deo, paratam sicut spon- sam ornatam viro suo. ^ Et audivi vocem magnara de throno dicentem Ecce tabernaculum dei cum hominibus, et habitavit cum eis, et ipsi po- pulus eius erunt, et ipse deus cum eis erit eorum deus , ^ et absterget deus omnem lacrimam ab ocuhs eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra: quae prima, abierunt. ^ Et dixit qui sedebat in throno Ecce nova facio orania. Et dicit Scribe, quia haec verba fidehssima sunt et vera. ^ Et dixit mihi Factum est. Ego sum A Qt 0), initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis. '^ *Qui vicerit, possidebit haec, et ero ilh deus, et ille erit mihi fihus. ^ Timidis autera et incredulis et excaecatis et horaicidis et fornicatoribus et venificis et idolatris et omnibus mendacibus pars iho- rum erit in stagno ardenti igne et sulphore, quod est mors secunda. ^ Et venit unus de septem angeiis habentibus fialas plenas septem pla- gis novissimis, et locutus est mecum dicens Veni, ostendam tibi spon- sam uxorem agni. " Et sustulit me in spiritu in montem magnura et altuni, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a deo, ^ habentem claritatem dei: luraen eius siraile lapidi pre- tioso tamquam lapidi 'iaspidis sicut crystallum. ^ Et habebat murum magnum et altum, habens portafe duodecim, et in portis angulos duo- XX, 9 — XXI, 12.