Fuit in emendando quaedam difficultas
13
CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM MATTHEUM
| XXXVI. | Sicut oves inter lupos missi ut non timeant eos qui corpus occidunt, clementer informat. |
| XXXVII. | Gladium se non pacem in terram mittere dicens, nec amari patrem aut matrem super se praecipiens, receptorem quoque iusti mercedem iusti accipere manifestat. |
| XXXVIII. | Iohannes misit ad Iesum; qui dimissis nuntiis multa de eo turbis enuntiat. |
| XXXIX. | Increpat civitates quae paenitentiam etiam factis apud se virtutibus non egerunt. |
| XL. | Confessio laudis Iesu refertur ad patrem et invitatio oneratorum et laborantium ad quietem. |
| XLI. | Discipulorum sabbato spicas vellentium reprehensores exemplo David et circumcisione redarguit. |
| XLII. | In synagoga manum aridam sanat, et Pharisaeis consilium adversus eum facientibus multos curat, et prophetia de ipso completa memoratur. |
| XLIII. | Caecum mutumque curans a daemonio liberat, et in Belzebub dicentes id facere responsione sua destruit dicens blasphemiam in sanctum spiritum non remitti; arborem quoque ex fructu posse cognosci, et rationem de verbo otioso in diem iudicii reddi. |
| XLIIII. | Pharisaeis signum petentibus Ionae signum dari praedicit, Ninevitas et reginam austri commemorans, et de spiritu immundo septempliciter in homine redeunte disputans. |
| XLV. | Matrem et fratres discipulos dicit vel omnem qui patris eius fecerit voluntatem. |
| XLVI. | Sedens super mare parabolam dicit fructus tricensimi, sexagensimi et centensimi, quam seorsum exponit discipulis. |
| XLVII. | Parabolam de zizaniis ponens iungit de grano sinapis et fermento, postquam exponit zizaniorum parabolam discipulis intra domum. |
| XLVIII. | Thesauri vel margaritae repertae comparatione proposita similiter parabolam de saginae piscibus separandis exponit. |
| XLIX. | Mirantibus se prophetam dixit honorem in sua patria non habere. |
| L. | Iohannis ab Herode occisi caput datum refertur in disco. |
| LI. | Quinque panibus et duobus piscibus quinque virorum milia saturantur. |
| LII. | Ambulans supra mare Petrum mergentem levat, et in Gennesar multi fimbriae tactu salvantur. |
| LIII. | Quaerentibus de non lotis discipuloium manibus ea dicit hominem quae de corde exeunt inquinare. |