Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/10

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

’ Domitori victorique rerum omnium viro nupsisse speciosissi- mam feminam: ea si illi obsequens esset, si nihil eorum fugeret, quae vir initio quidem subausterus ac difficilis impe- raret, pulchra de prole matrem matronamque futuram. Eum esse virum, qui agros excolat, qui maria traiciat, qui urbes extruat, civitates faciat, tueatur, augeat; eum esse qui heroas olim priscos illos aeternitate donavit: qui Herculem deum fecit: cuius ope tandem celsa illa atque immortalis Respublica, quae summo illi atque immobili extimi orbis convexo nititur, tot tamque egregiis illustratur civibus, qui sanguine nobis hanc patriam peperere suo. Quod felix igitur faustumque esset, iret fortunata coniunx, nec procorum blanditiis nec muliebribus assentatiunculis adhiberet animum, sed virum in primis dili- geret et, quae est amoris summa, sese ipsa in illum transfor- maret: ita beatissimam futuram notamque omnem, si quam forte ex nominis deformitate contraxerat, diluturam . 5 Ea cum perorasset Genius, munera in primis Labor sponsus obtulit: gallum, bovem, asellum, stimulum, marram, clypeum, gla- dium, librum, pugillares, sudoris cados tres, vigiliarum modium, curarum scrinia quinque. Ea cum probarent ferme omnes, irridere primum quidem sponsa, inox fastidire coepit, quod indigna molli alioquin et delicatae puellae viderentur munera, cui focalia, flammea, sudariola, specula lectulusque convenirent magis. Hinc irarum causae ac dissidii primordia prodierunt. Ita prius quam in thalamum convenirent, misso ad virum li- bello, haec mandavit Inertia:—Quandoquidem, o Labor, nos adeo contemnis, ut nec iucundiora quidem miseris munera, quam facies tua prae se ferat, condicione tua non utar. Tuas igitur res tibi habeto, tuas res tibi agito; vale, Labor. — Ita in diversa novi coniuges abiere. Labor sese Minervae in famu- latum dedit; peregre proficisci statuit Inertia. Sumptis igitur quae opportuna viderentur, una Hypocrisi comite adhibita duabusque vernulis, Fraude ac Desidia, quod secum natae atque educatae essent, pervagari orbem coepit. Ad aspectum Celebris feminae concurrere passim plenis viis mortales, aspicere, laudare cum formam tum comites, cir-