Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/11

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

cumsistere, subsequi, agglomerare sese certatim omnes, ex agris, foro, curia, classe, castris, tabernis officinisque effusi et qua- cumque illa incederet comitari gaudebant. Laudare praeterea, quod trucis viri dona coniugiumque abnuisset: indignam fuisse faciem, quae torvi hominis et minime obsequentis nuptiis aspe- raretur silvesceretque. Illa blande comiterque omnes excipere, affari, benigne alloqui, mollem in posterum vitam polliceri, curis procul et molestiis vacuam: sese pertinaciter sequerentur, spernerent modo repudiatum a se virum: se vero suamque comitem, frugi feminam, tum ancillas duas (modicam scilicet familiam) tantisper alerent: Murceam deam colerent, cui non thure aut sanguine, sed sella et lectulo somnoque litaretur. His atque aliis pellacis feminae delinimentis in immensum aucta multitudo, dum orbem lustrant, dum mirantur, dum con- tionantis dominae blandiloquentia detinentur, defícere paulatim copiae, annonae mox intendi preda, tumultuari subinde coep- tum; additus turbae pavor, non fleto rumore Esuriem Ege- statemque magnis itineribus adventare, quae universum illum coetum dissolverent, et iam in propinquo esse: quippe quae desertis omnibus, vacuas regiones civitatesque, nullo obsistente, facile penetraverint. Perculsi repentino malo proceres Inertiam circumsistunt, quid facto opus sit rogitant. Consulere in me- dium iubentur primores, quibus ad molliora sagax ingenium, simulque referre, qua ratione fugatis pessimis hostibus, ali- menta Inertiae comparari possint. Erant inter summates viros qui nuditatem et collatitias escas, probra, contumelias et quid- vis indignius patiendum potius suaderent, quam abnegandam Inertiam. ’Mortem malorum omnium finem solutionemque esse, aeque omnibus expectandam: interea vivendum tamen laetan- dumque, dum quid est quod edas; ubi quid secus eveniat, ad ridiculum usque perferendum. Videre licet feras atque ex- pertia rationis bruta benignitate naturae sibi sufficere: sic ipsis quoque, si coeptam semel sectam non deserant, omnia cum naturam, tum fortunam tum usum ministrare posse. Quid enim si aliud agentibus ipsis insperatus aliquis thesaurus ap- pareat? quid si iactu vel naufragio eiectae litoribus, merces