Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/116

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

sacra Iovi, Phoebo, Genio, gratissima Musisi
At tu solve animum, mea gens: dissolvite curas.
Exaustos quondam, gens fortunata, labores
 240dele animo indulgeque bonis animosa paratis.
Vos ergo, quibus est patriae data cura regendae,
o proceres, vestrique simul data iura senatus,
vos, inquam, appello proceres, meminisse decebit
esse deos: nec tantam urbem sine numine divúm
 245nec sine mente regi, civemque ad iura vocatum
imperii mortalem ultra se attollere quantum
mortali praestant superi, tantoque futurum
rectorem magis imperio sceptrisque verendum,
quanto animis maiora movens, extendere famam
 250tentarit factis propiusque accedere divos.
Nulla autem tantae virtus magis aemula laudi,
quarn per quam esse Deum summum solumque fatemur.
Sponte sua mundi genitor nullisque coactus
imperiis, nulla motus prece, nullius unquam
 255indigus, at sola simplex bonitate, paternum
implet opus largaque raanu, discrimine nullo,
partitur bona cuncta Deus lateque ministrat.
Tum geminas, quas ante poli rerumque figuram,
ante aevum, solis semper stellanti’ sorores
 260hinc atque hinc secum pariter considere iussit,
esse duces operum et mortalia volvere mandat.
Laeva igitur laeto fulget Clementia vultu,
atque iterum repetens vasti primordia mundi,
terrenos artus conclusaque carcere caeco
 265semina commemorans, naturae in limine primo
cognatam inscitiam diraeque cupidinis iras
increpat, humanam sortem culpasque nocentum
diluit: illa lovis iusto indignantia mulcet
fulmina iudicio atque ultores sustinet ignes.
 270Parte alia, quam vos latio cognomine fertis
Iustitiam, niveae radiat velamine pallae,
ferrea iui’a gerens et sacro fulminat ense.