Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/15

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

privatim instructi: Democritus quidam abderites et atticus Demosthenes et, cuius autoritatem studiosiores in primis mira- rentur, Aristoteles quidam. Hic et desertum a se magistrum et deceptum amicum summum suum Theodecten et sublati veneno regis conscientiam memorabat; ille offas Midiae et persicam pecuniam et Harpali munera et simulatam anginam tergiver- sationemque in rem publicam ostentabat; tertius magicas vani- tates et mathematica portenta et chymisticas mixturas et fla- grantis luxuria atque avaritia mentis decipulas afferebat, tum Stephanum quendam (et ipsum graecum) novum sophistam, et barbarum Geber deteriorisque notae homines, quos conphi- losophos suos diceret, adducebat: magna undique exempla. Nec ullus ferme fuit in tanto palliatorum grege (conspirave- rant enim cum femina omnes), qui non eadem vel proprio periculo suaderet. Recipere se paulisper ac respirare visa est Inertia, cum graecis exemplis, tum rotata eloquentia, quae suas illas rationes turbae penitus infixerat; animo tamen anxia in ancipiti versabatur, ut quae Egestatem summum malorum om- nium arbitraretur omniaque tamen ageret, quo illam admittere necesse esset. Sed nec priori sententiae favendum censebat, quod molliorem vitam appetitamque lautitiem et delicatiores epulas — praecipua Inertiae vota — vel differre vel interdicere videretur: Fraudis vero consilia, quod civitatum legibus gen- tiumque institutis suppliciis obnoxia, atque ideo periculosa, vel certe securitati atque ignaviae inimica, formidaret, cunctan- tius audiebat. Metum augebat, quod Laborem, repudiatimi quondam virum, novam sibi nuptam Palladis ope conquisísse, strenuam feminam et quae saevissimas illas deas in se irri- tasset nonnihilque ab iis ultionis parari, exploratores nuntia- bant. Sed omnem sollicitudinem Comes prorsus ademit Hypo- crisis, lenta alioquin, tacita et cunctatrix femina; quae ubi dissidentis vulgi sententias nutantemque dominam conspexit, editum quendam conscendens tumulum, unde et videri ipsa et omnibus exaudiri vox posset, manuque silentium indicens, ad hunc modum verba fecit: — Nisi me dominae deaeque no- strae Inertiae eximia charitas vestraque in illam studia pernio-