Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/17

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

I - AGENORIA II Hae leges, haec Inertiae sacramenta sant: brevibus illa quidem angustisque litteris contenta, sed interpretatione diffusa. Haec teneamus oportet, huc consilia referamus, huc actiones nostras omnes, si viri sumus, dirigamus. Multi, cum segne otium ignaviamque magnifico philosophiae nomine velassent, magnis contentionibus, nullo idem censente, dum Inertiam quae- runt, haereses sectasque instituerunt quidem; nec tamen quod volebant adepti sunt ipsi nec adipiscenda praecepta posteris reliquerunt. Nam dum alii dialecticas ambages, specie quidem tenus subtiles, vel physicas rationes, ut homini incomprehen- sibiles sic minime utiles, pervestigant, alii felicitatem nescio quam nusquam compertam vel divinatam potius perscrutantur, atque ita sapientes beatique nullo negotio videri volunt. Et illi aranearum telis persimile quiddam fabricantes, Belidibus puellis similiimi apparuere, haurire plenum puteum perforatis urnulis satagentibus. Hi vero, dum vano populorum clamore et inanibus laudantium vocibus capiuntur, insaniae primum morbum sibi induerunt: mox in magnas calamitates inciderunt manifestamque mendicitatem et avaritiae et luxuriae infamiam subierunt. Cui enim non Aeschines Lysaniae filius et tantopere praedicatus ille Platon noti sunt? cui non et cyrenaicus Ari- stippus et cyzicenus Helicon et rheginus Phyton? At hi pecuniae et divitiarum gratia in Siciliam navigarunt, atque ita se Dio- nysii thesauris immerserunt, ut vix inde divelli potuerint: unde alii exilia, alii mortem pertulerunt. Nonne et Eudoxi cnidii et Demetrii phaleraei Celebris fama? Et hi pecuniae gratia in Aegyptum, magno eorum malo, traiecerunt. At Speusippus, notus ille atheniensis, ad Cassandrum macedonem profectus est et poèmata quaedam frigida a se composita pecuniae gratia, magna infamia, magno omnium risu in nuptiis recitavit. Ita dum pergraecari per philosophiam graeci volunt, perpeti per imprudentiam didicerunt. Nobis igitur ne eadem eveniant curandum est. Atque illud in primis intelligamus oportet: nul- lum homini infestius esse animai quam hominem verumque illud pervulgatum verbum, hominem homini lupum esse. Atque ideo diligenter cavendum, ne ulla mentis nostrae pars nuda