Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/18

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

intectaque hominum oculis relinquatur. Omnia vel pertinaci si- lentio vel honesta professione velanda sunt, aliena vero secreta callidissime pervestiganda expiscandaque; nullum enim aut ad aestimationem augendam aut ad rapiendos continendosque in officiis homines, vel aptius vel tenacius vinculum. Simplicitatis vero favorabile quidem nomea retinere oportet, rem vero ipsam, ut stultam periculosamque, repellere; olei enim instar simpli- citas est: intus quidem insalubris, salubris foris. Ncque ullus affectus est, qui aut perniciosior nobis, si ab eo teneamur, aut fructuosior, si illis insit quibuscum versamur: si praesertim vel in opulento sene vel locuplete matrona vel prodigo ado- lescente inveniatur. Cuna agendum nobis quippiam offertur, tametsi compendii speciem prae se ferat, considerare ante om- nia oportet an ullum in eo sit Laboris, invisi nobis hoscis, commercium; quod si vel tenuis eius suspicio deprehendatur, amoliendum protinus. Acer, durus, difficilis, asper et (ut poèta- runa quidam cecinit) improbus deus est Labor, et Inertiae pervicax, si admittatur, domitor: launc igitur maxime devitare oportet sollicitudinis curarumque parentem. Quattuor vero cum sint, quibus maxime negotia, anxietates mentisque perturbatio- nes imponantur, uxor, aula, navis, ager, ea modis omnibus fugienda cavendumque maxime ne nobis cum illis quicquam unquarn conveniat; nam si aut illa tractare aut in illis omnino versari forte contingeret, continuo in Laboris ditionem vincti traderemur. Magnum tamen in his temperamentum adhibendum est; non enim usque adeo fugienda sunt, ut si aliena uxor (modo dapsilis sit), aut credulus rex opinionisve captator (modo largus sit) in retia incidant, illi arcendi sint: nec navis, si quo necessario eundum sit, gratuito praesertim, nauclerio, dum in ea nihii agatur, repudiaiada est: nec ager, si fecuiadus sit, si donetur legeturve, recusandus est. Haec enim, si nobis mi- nistrent, Inertiae gratissima instrumenta sunt, si a nobis mini- strentur, hostilia. Huc pertinet grande illud aurearum ovium mysterium, Sodales; nec aliud priscos illos Inertiae proceres per Iasonem heroasque comites decantatatumque illud aureum vellus ac Medeam signasse arbitremini. Ego illa tum Medea