Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

quasi escam, effuderitis, vos aucupes esse mementote, qui assul- tantes volucres facile retibus implicetis, si, ut illi faciunt, sic vos quoque latitantes silentesque inescari illas patiamini. Quare agite promptissimi, Sodales, resumite animos nec suavissimam deam Inertiam deserite, si prò Esurie saturitatem, prò Egestate opulentiam, prò Labore quietem, si denique, triumphatis hosti- bus, otium securitatemque adipisci cupitis. Amplectimini salu- taria quidem veraque consilia, aut si mavultis praesidia, dicatum vobis hoc caput meum periculis obicite meque primam semper ante aciem locate. Quod si plura a nobis fortasse, quam quae memoriae commendari possint, praecepta data esse videntur, paucissimis verbis cuncta complecti possum. Devotum hoc pectus aperiam, revelabo sacramentum meque ipsam totam vobis insinuabo, si pulcherrimum graeci hominis, et quidem philosophi, vobis elogium tradidero. Vos illud suis verbis graeca fide colligite: td xodd pèv ^aÀeíts, akXá xavxa p’j jtoieí/ce - xá y.axá §è jtoieíxe, ákXá xaúxa pr] XaXelxe. — Hanc orationem incredibilis omnium plausus subsecutus est. Erecti multitudinis animi, non aliter quam novis princi- pibus acclamatum. Laudare omnes facundiam, laudare pruden- tiam; tum singula orationis capita, praecipue vero postremum illud elogium ad caelum tollere: solum id esse Inertiae mu- nimentum, solum praesidium. Satis singulis cautum esse, si salutaris praecepti memoriam sibi quisque usumque praesu- meret. Leves quidem semper graecos, sed tum maxime stolidos fuisse, cum vilissimorum holerum, raphani betaeque, aureum argenteumque simulacrum Delphico Apollini dicaverunt. Hoc praeceptum non auro argentove, sed gemmeis litteris inscul- pendum fuisse: utiliusque aliquanto, quam decantatam nescio quam in eiusdem dei tempio sententiam, qua se quisque co- gnoscere iuberetur, raram quidem factuque longe difficillimam et quae mortalium contigerit nemini. Melius namque succedere, si enitantur homines ut, ceteros quidem cognoscentes, a nullo ipsi cognoscantur. Orationi fidem augebant venerabilis feminae aspectus, rarus in publicum egressus, velata pars oris, quo decentior mansuetiorque videretur, oculi ad gravitatemi compo-