Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/23

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

in omnium mortalium vocibus votisque puellae; nec quisquam in immenso ilio numero tam mentis expers fuit, qui non illas ad se allicere sibique conciliare omni studio niteretur. Quin et ipsa Inertia illaque ingens clientum eius turba, tametsi adversus earum parentes implacabile odium gererent, duas tamen ex illis, spretis quidem ceteris, Vbertatem Voluptatem- que, adamabant, nihil intentatum relinquentes, Fraudis et Hypo- criseos ope, quo illas, clam parentibus quidem, in contubernium sibi adsciscerent. Ante omnia vero, ne id rescisceret Veritas soror, magna cautela observabant: neque enim dubium erat, si illa insidias detexisset, quin omnes in Egestatis vincula continuo dilaberentur. Coercere interea virgines Agenoria, hortari comites, ne fíliarum tutelam coeptumque opus per tor- porem desererent neve illas ab indignis hominibus usurpari sinerent; instare etiam Labor, obsecrare, increpare, monere, ne pecora inter inertia formosae adeo et tantis artibus quaesitae puellae, abutendae per somnum traderentur: dato pariter Her- culi negotio (nam is Laboris perpetuus Comes aderat), ut adhi- bita etiam vi clavaque, si id ex usu esse videretur, Mur- cealium epulonum petulantiam cohiberet. Sed nulla vis, nulla custodia satis fuit, quin Fraudis Hypocriseosque, imperio- sissimarum feminarum, machinamenta in Agenoriae quoque castra ipsa penetraverint Inertiamque eius opibus copiosissi- mam facerent: adeo fatalis omnium ignavia mentes oculosque praestrinxerat. Quin etiam (et quod magis mirere) una puella- rum, Virtus ipsa, succumbere videbatur; nam et vociferantem Desidiam conspicata et rabulas quosdam, qui se philosophos dicerent atque ideo omnia sibi licere arbitrarentur, alimenta flagitantes, neque despexit ipsa neque faciem avertit, sed escas stipemque praebens: — His — inquit — non ut hominibus (in- digni enim grada qui a nostro genere alieni sunt), sed ut homines demus. — Ita Inertiae comites, partim quo pollent astu, partim puellarum facilitate, in Laboris et Agenoriae pe- culium irruperunt. In hoc aestu rerum, Iovem optimum maximum adire pla- cuit; id ex omnibus consiliis conducibile solum visum fuit, P. Collen uccio, Opere - 11 . 2