Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/24

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

neque enim esse mortalis providentiae tantum opus arbitra- bantur. Eum igitur adeuntes, Labor in primis Agenoriaque, tum comites et venerabilis procerum turba, desperatis iam rebus opem ferret precabantur. Querebatur in primis Politia (nam illi dicendi provinciam demandaverant) ’ corrumpi iam mortalium societatem, corrumpi harmoniam, qua pulcherrime quondam stetisse orbem memorabant. Esse genus quoddam hominum, qui infames quasdam deas terris induxerint, Mur- ceam Inertiamque, illisque, quae non compararunt ipsi placa- menta sacrificarent; qui non de suo pergraecarentur, scorta- rentur, potarent alienisque sudoribus partas opes, Desidiae, Fraudis Hypocriseosque praesidiis fulti, absumerent: Laborem vero Agenoriamque, qui primi mortalibus colendi dati sunt dii, ab ipsis sperni, conferri vero ab iis nihil, quod in com- munem usum facere posset. Aspiceret Agenoriae comites. Dare Opini rei publicae fruges, vinum, oleum, salem, lignum, linum milleque alia humanis usibus necessaria: Palen vero iumenta, veterina, pecora, cohortalia, lanam, lac omnesque quae illam sequuntur commoditates. Arachnen et ipsam, qua est industria, vestem, tegmina, stragula, peripetasmata quaeque in usum ca- strorum et miseris velamina nautis adhibentur, praebere: Larun- dam domos conferre, commodas habitationes, tempia, moenia aedificiaque omnia, quibus salubrior vita comparatur. Dorin non deesse et ipsam, sed longe lateque vagantem, navigato- rium omnem usum instrumentumque parare, quo specierum mercimoniorumque convectatio urbibus necessaria facilior ha- beatur. Bellonam itidem generosam feminam gladios, scuta, machinas armaturamque omnem, tum bellicum apparatum mi- litariaque omnia instruere, pulverem, sudorem sanguinemque castrorum, vulnera quoque et mortem non refugere, quo ur- bium tutelae providentius caveretur. Panacea vero quid inten- tatum inexpertumque relinqueret, quo hominum utilitati publi- caeque saluti viam adstrueret? Mare illam terrasque percurrere, nec animantes modo et ea quae summa tellure nascuntur, folia, flores, frondes, fructus, sed quae subcutanea quoque sunt, ra- dices, fibras, bulbos, taleas; quin et in ipsis terrae visceribus