Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/30

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

sublimi suggestu clamitantem, intuebar, qui acerrima et formi- dabili oratione insidiantes tibi absterreret: ita illos quiescentes inferre metum non potuisse credidi. Chrysius. Erras; nam et ille, quem truci adeo aspectu ac fulminantibus oculis quasi tonantem minasque de inferorum suppliciis ingerentem iis qui mihi insidiantur, conspicis, is ipse primus est, qui me innassare, quasi piscem, cupit, ac tum laqueos mihi intendit maxime, cum blaterat maxime. Misopenes. Sed tu validus adeo cum sis, ac giganteis, ut ferebas, viribus superior, cur tantopere horum insidiis perti- mescis ? Chrysius. Quia eadem mihi quae Antaeo eveniunt, tan- tisper forti dum iactor terraeve allidor, rapi alioquin facili. Misopenes. At cur tibi signatus stigmate atque inscriptus vultus? Fugane, an furtum noxave, an piaculare aliquod fla- gitium carrucariam furcain ferre insignirique ad hunc modum coegit? Chrysius. Nil horum; sed per servitii legem et domino- rum ingenia, prout cuique in mancipatum veni, sic varias mihi indidere cum sigillorum species, tum nomina, quibus dignosci possem. Inde mihi nunc ’Bigati 5 , nunc ’Victoriati 5 , nunc e Philippei 5 cognomentum impositum et pleraque eiusmodi. Misopenes. Recte: tu quidem omnia, atque haud servili, ut videris, ingenio. Sed si ego te emam, quod tibi nomen imponi voles? Chrysius. c Pandorus nam id mihi ex cognomentis omni- bus maxime proprium. Misopenes. Edissere novae appellationis interpretationem. Chrysius. Quia qui me habet, omnia omnino habet, per quae beatus fortunatusque vitam vivat mollem atque opiparam, quasi qui omnia donem. Misopenes. Perpulchrum me hercle nomen: verum absur- dius nihil, si res discrepet. Saepe ego multos vidi speciosa sibi ista nomina usurpantes, ceterum ignavos, infacundos, in- dociles, immo vero et malos, qui non splendidis appellatio- nibus modo, sed vita indigni fuerint.