Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/31

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Chrysius. Quid si me ’ Iovem 5 nuncupari iuberem? Misopenes. Hoc ego summum nuncuparem nefas. Chrysius. At aliud frequentius mihi apud mortales nul- lum nomen. Nam et parem mihi, quam Optimo Maximo, cul- tum magna mortalium pars exibet, ut qui me etiam vinctum — ut sunt importuni quorundam mores — tenuerunt, habere se domi atque in arca clausum Iovem dictitaverint, quasi me presente, non secus ac love ipso, quicquid optaverint venerit; domosque et civitates et viros et tempora ea maxime felicia dixerint, quibus ego meam operam facilem praebuerim. Misopenes. Mira prorsus atque incredibilia narras, Chrysi, ac vereor ne adeundi aediles sint, si te emam, ac redhibere oporteat, quasi vitiosum, mendacem servum. Chrysius. Veriora vero sunt quae dissero. Misopenes. Age ergo, mi Chrysi: si ego tibi iussero, agrum ut colas ac de sterili frugiferum facias, num id potis es ef- ficere ? Chrysius. Vel litoralem sabulonem, non secus ac Italiae sumen vel africanum, Byzantium fecundum reddam. Misopenes. Quid si aedes mihi extrui imperaverim pul- chras, amplas, magnificas? Chrysius. Vel romanum Capitolium vel aegyptios laby- rinthos praestabo. Misopenes. At si amoribus indulgere virginesque mihi omnium formosissimas comparare esset animus, num et in has quoque tibi imperium? Chrysius. Ego Anaxareten, Daphnen et Dianam ipsam Phrynem faciam totque ego tibi pene praestabo Thaidas, quot feminas. Audistine unquam aenea turre inclusam ac custodi- tam Danaen Iovi obsequentem fuisse? Ego illi Comes, ego illi dux fui, ego illam illi tana parentem praestiti, quam viro lasci vana coniugem. Misopenes. Cupido ipse tibi per Iovem cedat, si vera sunt quae narras. Chrysius. At telum ipsum, quo maxime Cupidinem pol- lere ferunt, quo deos deasque atque hominum genus omne in