Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

furias ignemque rapit, ego hisce manibus fabricavi; id ex me nomen sumpsit atque ex eo chryseum telum dictum est. Misopenes. Supplicare ergo tibi, non puero illi oportet, qui amata potiri velit. Chrysius. Immo vero mihi. Nonne ego me ’Iovem 5 nun- cupari posse dicebam merito? Misopenes. Sint licet ista ut praedicas: belli tamen ac pacis iura tibi sunt nulla. Chrysius. Ignoras (quod pace tua dixerim) quod ignorare neminem ignorat nemo. Nam et belli me nervum vulgo mor- tales vocant, neque gladii neque machinae atque ego pe- netrabiliores efficacioresque sunt. Tantum vero mihi in pacem arbitrii potestatisque est, ut paratos in caedem gladios manibus excusserim, galeas detraxerim, manifestarci victoriam de ma- nibus inermis ipse eripuerim. Nec ea modo, quae hominum arbitriis conficiuntur, sed quae ingeniis quoque Constant, mihi dum libet, parent: nam et oratores ipse instruo et poétas facio et corvos picasque humana voce loqui iubeo. Misopenes. Facilius ista fortasse, quam quae prudentium consiliis in republica statuuntur, ubi potentiora multo videntur quae virtute et civili geruntur scientia; in his nullum tibi ius esse, propius vero est. Chrysius. Nullum? Leges, iura, iudicia, quo libet, im- pello: testes, tabularii, ius dicentes, legati, praesides magi- stratusque omnes minoraque etiam officia, nutum verentur meum. Regibus quid inter homines potentius, terribilius, augustius? At ego regum mentes, quocumque iusserim, rapio, averto, converto, subverto rursus regesque ipsos tam everto, quam facio. Misopenes. Huic tam insigni potentiae non gigantes, sed vix ipse comparandus Iuppiter! Chrysius. Quid Iovem totiens repetimus? Id temporis, quo beatissimam fuisse hominum aetatem proditum est — needum nato love — ex me cognominatum est xpvoeog a’uóv, ut intelligas tanto me love antiquiorem potentioremque habitum. Misopenes. Graeculus es, ut video; nam et nomen ipsum