Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/41

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

turae secretis attigit, quam si cuncta alia tenuisset: quemad- modum amatae puellae digitulus iucundior videtur, quam si ceterorum hominum membra tota inspiciantur contrectenturque. Chrysius. Inepte sane, quisquis ille Aristoteles fuerit, qui tenuem atque ambiguam adeo scintillam, tantis studiis, tanto labore atque apparatu consectandam putaverit, quae vasto hoc mortalis inscitiae pelago non aliud momentum allatura sit quam oceano salis grumus. Atque ideo cum te Sophiae — hoc est, sicuti ego existimo, sapientiae — amatorem nuncupes, non video quid prosit amatorem te esse, ubi iam quid ames nescias; aut si quicquam vel exiguum notione comprehendes, eo potiri non possis. Inutilis ergo prorsus vestra ista redditur tam ap- pellati©, quam amandi spectandique professio. Misopenes. Obsecro, mi Chrysi, Athenisne, an Alexan- driae eruditus es, qui argute adeo philosophum vellices? Chrysius. Ego Athenas Alexandriamve studiorum grada profectus sum nunquam, neque litteras unquam didici; sed mortalibus multis opem praestiti non exiguam, qua littera- tissimi facti sunt et habiti. Immo vero nonnullos adeo meo praesidio pollentes feci, ut cum rudes, ignavi indoctique per- severaverint, peritissimi tamen apparuerint honoresque merue- rint vulgo maximos; ita ut, transeuntibus ipsis, nudarint capita contribules sui ac de semita cesserint. Misopenes. Mirabiliora etiam nunc narras, quam quae nuper, vires tuas praedicans, Chrysi. Verum quando bonum adeo consecutus es genium, pergam ego ut intelligas quid sit philosophum esse, ob eamque rem dignissimum me putes, qui tibi imperem, cum te meum fecero. Exigua, aut certe nulla, professionis nostrae pars est, quae in spectando specu- landoque versatur; verum aliam maiorem longe ac difficilio- rem nobis proponimus, sicut duas quoque animo nostro partes viresque habemus congenitas, quibus actuum nostrorum om- nium initia, progressus finesque diriguntur. Nam neque intel- ligere nosseque prodest quicquam (quod mentis maxime pro- prium est), nisi ea quoque quae vera, atque ideo bona, esse concepimus, et velimus pariter et agamus: quod appetitu quidem