Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/45

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ingeniculenturque, paresque tibi pene ac diis immortalibus honores exibeant. Misopenes. Saepe ego audivi, Sophia, hodierna crastinis meliora esse: meliusque sibi consulere homines vulgo dicti- tant, «si quamcumque deus sibi fortunaverit horam, grata su- mani manu, nec dulcia in annum dijferant» (*). Multa mihi ac magna, et viventi et repentina, ut vides, pollicetur Chrysius. Amavi te, non negabo, Sophia, sed auribus; ingens namque te laudantium turba permovit. Nunc cum te praesentem in- tueor, futura, incerta, longinqua promittentem, simulque animo subit, quod eos, qui tibi maxime obsequentes fuisse dicuntur, egentes, calamitosos, afflictos viderim et (quod contra fieri oportuit) divitum ianuas semper frequentantes, quo sibi ne- cessaria mendicarent; non possum et ipse praesentibus neces- sitatibus non moveri atque auxilium, qua datur, sumere. Me quoque memini, dum te nimium, ac plus forte quam vulgaris usus postulet, studio linguaque consectarer et quae tibi grata esse didiceram, animi libertatem, generosos spiritus, popularis aurae contemptum, veritatis diligentiam, vanitatis horrorem, inscitiae, ignaviae fraudisque despectum, prae me ferrem atque in familiarem usum verterem, omnia mihi adversa contigisse. Nam et regum supercilia et aulicorum canum latratus et iani- torum contumelias et potentiorum fastus et divitum repulsas et iudicum iniurias et vulgi insaniam expertus sum: tum exi- lium, egestatem, vincula fortunarumque direptionem perpessus; atque haec Minerva ipsa teque inspectantibus opemque nul- lam et subsidium nullum clienti vestro ferentibus. Quaenam igitur iusta accusationis tibi superest causa, si fessus atque extreme nimium indigens, haec omnia lenientem Chrysium levantemque demiror atque in servitium adsciscere quibus- cumque rationibus nitor? Sophia. Simile quiddam tibi eveniet, si me deseris, Miso- penes, quod de via sitienti homini quandoque evenit; qui, Hor., Ep I, li.