Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tametsi purum liquidumque suavissimi fontis iiquorem in vi- cino esse doceant comites, atque ideo perferendum durandum- que esse suadeant donec ad eum pervenerit, ille impatiens tamen, oblatam, turbidam faeculentamque qualemcumque de lacunis aquam ingurgitai Splendidum hoc praeterea, per quod longe notus per doctorum hominum ora volitabas, interibit no- men; proque ’philosopho’, ’philochrysium’ invisum coelo cognomentum, sumes. Sed nec felicius potieris voto forsitan, Misopenes. Nain et hunc, quem blandum adeo ac comparatu facilem putas quemque et ipsa magnum esse ad felicitatem non inficior instrumentum, si uti scias, neque adipisceris neque abduces unquam neque ulla ratione tuum facies, nisi Primigeniae Fortunae perfusus numine maternis latebris in iucem prodiisti; aliter non viribus ullis, non dolo, nec duro poteris convellere ferro: atque haec puta tibi vatem dixisse. Quamobrem attolle oculos, si placet, et nunc quando venalis tibi ultro offeror ancilla quamque vel solo Nomo comparare potes, eme si sapis atque oblatam occasionem arripe. Misopenes. At id facile factu est. Si nummo venire potes, mora nulla fiet: emeris. Sophia. ’Nomo’ dixi comparari me posse, non ’nummo’. Misopenes. Sed neque nomi quale nomisma sit, explora- tum est satis mihi neque Primigeniam, quam memoras, For- tunam novi. At nescio quo pacto incidi ego in convolvulos istos: nam neque servi mihi dedisse hodie videntur verba, sed Sphinges. Ita doli nomique inaudita monetae nomina ob- tendistis, tum subobscuris quaedam ambagibus responsa mi- scuistis, quae me quasi phanaticum reddunt incertumque prorsus faciunt, quem mihi ex vobis comparem; cum interea esurire ipse non desinam. Sed certum est quid agam. Alea talisque sortiar auspicaborque quem mihi ex vobis servien- tem velim fieri. After propere huc talos, mango. Ecce mihi tali tres sunt in manibus; unus ego cum sim, quasi duo simus, per levigatam hanc mensam hos iaciam. Dextrae nomen Her- culis indicabitur, nam et is Chrysio thesaurisque designatus est deus; laevam Minervam dicam, quando illam Sophiae