Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/50

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

quae passim praecipites ferri omnes videbantur, divitias, vo- luptates, honores, regna: Alithia clausam proferebat arculam, quam sacram vocabat, auro gemmisque fabrefactam, in qua felicitas sapientum opinione conclusa esset, aegre paucisque percognita. Tentavere plerique magni atque insignes viri inter illustres feminas pacem, quod ea res ad publicam salutem pertinere videretur; id cum non procederet, concilio procerum indicto reque magnis contentionibus acta, hae tandem patrum decreto conditiones sunt dictae: c Convenirent utraque ad con- dictain diem, communem sibi iudicem deligerent, exercitum quantis maxime possent viribus compararent. Arma sibi quisque prò arbitrio sumeret; pugnam impigre pugnarent, praemia utri- que prò dignitate essent: relegatio victae, victrici laurea . 5 Cum placuissent conditiones, ad Sideropolin pugnae locus nuncu- patus est. De iudice diutius agitatimi; in Herculem tandem suramo consenso totius rei arbitrium relatum est, qui praeter quod monstrorum domitor insignis esset atque aetate venera- bili, rerum usu quoque ac sapientia per ea tempora sine ulla dubitatione praecelleret. Cum in campum ad diem dictam (ea solis fuit) descendissent, operae pretium fuit utriusque cum ornatum, tum comitatum videre. Vanitati apparatus splendidus, fulgens et qui oculos quoque praestringeret, vermiculato opere polymitarioque crustatus, emblematis picturisque oblectans; armorum (quae coriis arborumque corticibus et papyracea interdum textura constarent) auratis bracteis et coloribus mille superficies oblita; ipsa personata enormi facie ad graecanicam ferme speciem, Fastum pone et Suadelam, quos praeire iusserat, procedebat. Comitabantur turmatim undique, miro spectantium plausu, astrologi, genethliaci, chaldaei, chimistae, impostores, legulei, causidici, sophistae, circulatores, magi, graeculi, interpolatores, historici (ii praecipue qui viventium regum texunt historias) et poétarum plurimi. Tum ignobilior quaedam augurum coniectorumque turba, adulatorum item atque ardelionum, et sexcenta huiusmodi sequebantur monstra. Gigantes etiam quosdam adfuisse fama est. Ultimum claude- bant agmen, Superstitione duce, phantasmata, lemures,