Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/53

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Haec cum intonuisset Hercules proceresque probassent, de Alithiae Momique coniugio mussare quidam atque addubi- tare visi sunt vates, quod ex eo Odium filium parituram esse quandoque Alithiam presagirent. Tum Urania, Musarum sa- pientissima, non ideo minus probandum coniugium esse di- cebat: — Nam et nos — inquit — Iovis filiae, inter Vanitatis comites Odium vulgo dicavimus, Alithiam vero Momumque caelo iam pridem sacravimus. — Ex eo templum Alithiae di- catum: cuius summo fastigio, grandibus piane ac conspicuis litteris, huius modi titulus insculptus est: SUSQUEDEQUE.