Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est

50 APOLOGI QUATTUOR


perplexabile esset, respondebat. Hunc igitur, tum forte ad fontem sedentem castaneisque vescentem, rogavit, quid esset quod hostes ab urbe, quam aedificarat, absterrere posset. — Hanc — Diogenes inquit — interroga. — Manuque extenta, castaneam ostendit simulque hominem ab se dimisit.

Tum discedens Phronimus, ac sophistarum ambages ovumque et castaneam seque ipsum, qui illos interrogasset, accusans, urbium custodem Palladem, mirificam deam, adire statuit. Arcem igitur cum ascendisset Palladis, ac noctuae draconique litasset, qua maxime ratione hostem moenibus arcere posset, consulebat. Respondit Numen, tum maxime voti compotem futurum Phronimum, cum oblatum solvisset aenigma. Id erat huius modi:


Vulcanus genuit, peperit Natura, Minerva edocuit, nutrix Ars fuit atque Dies.

Vis mea de nihilo est, tria dant mihi corpora pastum: sunt nati strages, ira, ruina, fragor.

Dic, hospes, quid sim: num terrae, an bellua ponti? an neutrum? — aut quo sim facta vel orta modo.


Aenigma cum accepisset Phronimus ac, pervagatis late regionibus, quaenam deae sententia quidve id monstri esset, cum varias sortes, tum disciplinarum quoque studiosos percontasset nec tamen interpretamentum invenisset, oraculi anxius: — Expertos — inquit — interrogare satius est, quam scientes vel deos. Nam et sophistae ludificant, dii vero non omnibus sese intuendos praebent. — Ab Hercule igitur sciscitari placuit. Hercules, magnis exantlatis laboribus, magnam sibi comparaverat, non fortitudinis modo, qua omnes antecelleret, sed usus quoque ac sapientiae, gloriam: et, quod celsi animi indicium esse praecipuum solet, adeuntibus se facillimum comemque praebebat. Eum igitur Phronimus de scirpi enodatione cum rogasset, gravissima oratione atque ex Minervae ipsius sanctuariis deprompta, ad hunc maxime modum respondit: