Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/57

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

— Natura, cum sibi rerum omnium imperium vindicasset, et non omnes (quod in aulis principum evenire solet) eundem dignitatis et gratiae locum apud ipsam tenerent, Artem, Fortu- nam, Tranquillitatem, Immortalitatem, multos etiam melioris notae deos, ut est in plerisque noverca, invisos habebat. Vacuum vero in primis amaro atque implacabili perseque- batur odio: cum quo quidem ab ineunte aetate nihil quicquam unquam penitus convenerat. Quin et nomen ipsum quoque horrere videbatur: dato etiam Iunoni, Neptuno Eoloque, vehe- mentissimis diis, negotio, ut illud quantis maxime viribus pos- sent insequerentur, fugarent, pellerent et ne momento quidem consistendi spatium praeberent, ac, si fieri posset, occiderent. Ita cum quotidianis prope proeliis decertarent fessumque tan- dem calamitatibus Vacuum pacem desperaret, Vulcani, valen- tissimi Dei, imploravit opem. Is cum Vacui patrocinium rece- pisset, astu ad versus potentissimam deam agendum ratus, primum quidem aeneam sibi sine ullis fenestris vaporariisve aedificavit domum; ac suspicionis vitandae gratia, ne quis quid moliretur intelligeret remque ad Iunonem deferret (ea enim maxime praesentissima Dea Vacuum nec ubi latere posset observabat), in ipsis domus penetralibus quicquid in escam cibatumque opportunum esse visum fuit, comportavit constipa- vitque. (Id tribus ex rebus confectum fuisse pabulum ferunt). Ianuam vero grandibus saxis adactisque vi cuneis firmissime obstruxit, ut nullus prorsus aditus conspectusve pateret in inti- mum penetrandi; per posticum inde, quod angustissimum effinxerat, ingressurus, sequi se clanculum Vacuum iussit nec ab se tantillum dimoveri: monens ut, cum, esculentis omnibus absumptis, inanis ea pars domus, qua illa reconderat, futura appareret, ipse eorum locum actutum occuparet ibique delite- sceret, quietissimam ei sedem illam futuram dictitans, ut quae Naturae oculis impervia, tum firma, tum obserata esset. Cum de compacto igitur in posticum descendisset, Vulcanus, ut est voracissimus deus, adauctis viribus annonam confestim omnem, quippe quae vel momento consumptibilis erat, abligu- rivit: occupaturus aditum locumque Comes continuo subsecutus