Inciſas adamante notas in ſæcula miſit.
Ire rates huc uſque licet, ne vincite metas.
Hercule plus audere nefas; Jam tollite pigris
Hactenus antennis præſcripta obſtacula nautæ:
Naſcitur hic vobis alius, non deſinit Orbis.
Maximus en Ligurum vetitum deſcendit in æquor
Auſus inexpertas poſt terga relinquere Gades,
Aſtra ignota ſequi, nec habentes nomina ventos.
Magnum opus aggredior: neque enim minus arbitror Orbis
Poſſe repertorem comprendere verſibus, Orbem
Quam reperire fuit: ne perſequar omnia, certe
Invia commentis peragro loca, nullus Homerus,
Nullus & Heſiodus, qui nobile fecerit ante,
Quod calcamus iter: quo ſe mea lumina vertunt
Barbaricum per inane, vident plena omnia Vero.
Quo magis ut coeptis adſis audacibus oro
Diva potens Cyrrhæ. Famæ tu claudere Templum,
Tu reſerare vales, quando tibi contigit uni,
Vt terras terris & ſaclis ſæcula jungas.
Suave olim, viſuque fuit mīrabile Romae,
Cum duo juncta ſimul, quæque ante obſtantia tergis
Terga, theatra ſibi vertebant, viribus artis
Concita, paulatim cum ſpectatoribus ipſis
Inde moverentur, donec coe̓untibus unam
In faciem geminis coaleſceret Amphitheatrum:
Aeriique viatores in mutua ſenſim
Lumina defixi, caperentque, darentque ſalutem.
Par quoque munus erit, ſi quæ contraria noſtris
Regna jacent pedibus, cum Regibus, & patriis Diis,
Urbibus, & ſylvis, per te præſentia fiant,
Ut ſibi iam tandem deprenſo lumine Veri,
Antipodas conſtare recens intelligat ætas.
Pagina:Columbus carmen epicum.pdf/7
Appearance
Haec pagina emendata est