Pagina:Columellae opera.djvu/122

E Wikisource
Haec pagina emendata est
116
L. J. M. COLUMELLÆ

ginta duorum milium quadringentorum octoginta nummorum. Quippe ut deterrimi generis sint vineae, tamen si cultae, singulos utique culleos vini singula earum iugera peraequabunt; utque trecentis nummis quadragenae urnae veneant, quod minimum pretium est annonae; consummant tamen septem cullei sestertia duo milia et centum nummos: ea porro summa excedit usuram semissium. Atque hic calculus quem posuimus, Graecini rationem continet. Sed nos exstirpanda vineta censemus, quorum singula iugera minus quam ternos culleos praebent. At adhuc tamen sic computavimus, quasi nullae sint viviradices, quae de pastinato eximantur; cum sola ea res omnem impensam terreni pretio suo liberet; si modo non provincialis sed Italicus ager est. Neque id cuiquam dubium esse debet, cum et nostra, et Iulii Attici rationem dispunxerit. Nos [iam] enim vicena milia malleolorum per vineae iugerum inter ordines pangimus. Ille minus quattuor milibus deponit; cuius ut vincat ratio, nullus tamen vel iniquissimus locus non maiorem quaestum reddet, quam acceperit impensam; siquidem, ut cultoris negligentia sed milia seminum intereant, reliqua tamen decem milia tribus milibus nummorum libenter et cum lucro redemptorum erunt. Quae summa tertia parte superat duo milia sestertiorum, quanti constare iugerum vinearum praediximus. Quamquam nostra cura in tantum iam processit, ut non inviti sestertiis sexcentis nummis singula milia viviradicis a me rustici mercentur. Sed vix istud alius praestiterit. Nam nec quisquam nobis facile crediderit,