Pagina:Columellae opera.djvu/135

E Wikisource
Haec pagina emendata est
129
DE RE RUSTICA LIB. III.

gibus. Quae et ipsa appellatio rationem mihi subiecit non eligendi malleolos quamvis probabili parte vitis enatos, si fructum non tulissent. Quamquam et hos ipsos sciam non in totum sterilitate affectos. Nam confiteor pampinarios quoque, cum e duro prorepserint, tempore anni sequentis acquirere fecunditatem, et ideo in resecem submitti, ut progenerare possit. Verum eiusmodi partum comperimus non tam ipsius resecis quam materni esse muneris. Nam quia inhaeret stirpi suae, quae est natura ferax, mixtus adhuc parentis alimentis, et fecundi partus seminibus ac velut altricis uberibus eductus, paulatim fructum ferre condiscit. At quae citra naturae quandam pubertatem immatura atque intempestiva planta direpta trunco vel terrae vel etiam stirpi recisae inseeritur, quasi puerilis aetas ne ad coitum quidem nedum ad conceptum habilis vim generandi vel in totum perdit, vel certe minuit. Quare magnopere censeo in eligendis seminibus adhibere curam, ut e fructuosa parte vitis palmites legamus eos, qui futuram fecunditatem iam dato fructu promittunt. Nec tamen contenti simus uvis, maximeque probemus eos, qui numerosissimis fetibus conspiciuntur. At non opilionem laudabimus ex ea matre sobolem propagantem, quae geminos enixa sit; et caprarium submittentem fetus earum pecudum, quae trigemino partu commendantur? Videlicet quia sperat parentum fecunditati prolem responsuram. Et nos sequemur in vitibus hanc ipsam rationem, tanto quidem magis, quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere