Pagina:Columellae opera.djvu/157

E Wikisource
Haec pagina emendata est
151
DE RE RUSTICA LIB. III.

quantocumque pretio conducere. Iam et illud magnae dotis est, posse gustum cuiusque generis non mixtum sed vere merum condere, ac separatim reponere, sive est ille Bituricus, seu basilicus, seu spionicus. Quae genera cum sic diffusa sunt, quia nihil intervenit diversae naturae, quod repugnet perpetuitati, nobilitantur. Neque enim post annos quindecim vel paulo plures deprehendi potest ignobilitas in gustu, quoniam fere omne vinum eam qualitatem sortitum est, ut vetustate acquirat bonitatem. Quare, ut dicere instituimus, utilissima est generum dispositio; quam si tamen obtinere non possis, secunda est ratio, ut diversae notae non alias conseras vites, quam quae saporem consimilem, fructumque maturitatis eiusdem praebeant. Potes iam, si te cura pomorum tangit, ultimis ordinibus in ea vineti fine, qua subiacet septentrionibus, ne cum increverint obumbrent, cacumina ficorum pirorumve et malorum depangere, quae vel inseras interposito biennii spatio, vel si generosa sint, adulta transferas. Hactenus de positione vinearum. Superest pars antiquissima, ut praecipiamus etiam cultus earum, de quibus sequenti volumine pluribus disseremus.