Pagina:Columellae opera.djvu/184

E Wikisource
Haec pagina emendata est
178
L. J. M. COLUMELLÆ

ximevinitor fugito. Sarmenta lata, vetera, male nata, contorta, deorsum spectantia recidito; novella et fructuaria submittito. Brachia tenera et viridia servato; arida et vetera falce amputato. Ungues custodum annotinos resecato. In quattuor ferme pedes supra terram vitem elatam totidem brachiis componito, quorum singula spectent decussati iugi partes. Tum singulis vel unum flagellum, si macrior vitis erit, vel duo, si pinguior, brachio cuique submittito, eaque iugo superposita praecipitato. Sed meminisse oportebit, ne in eadem linea unoque latere brachii esse duas materias pluresve patiamur. Namque id maxime vitem infestat, ubi non omnis pars brachii pari vice laborat, neque aequa portione succum proli suae dispensat, sed ab uno latere exsugitur. Quo fit ut ea vena, cuius omnis humor absumitur, velut icta fulgure arescat. Vocatur etiam focaneus palmes, qui solet in bifurco medius prorepere, et idcirco cum praedicto vocabulo rustici appellant, quod inter duo brachia, qua se dividit vitis, enatus velut fauces obsidet, atque utriusque duramenti trahens alimenta praeripit. Hunc ergo tamquam aemulum diligenter iidem amputant, et adnodant, priusquam corroboretur.Si tamen ita praevaluit, ut alterutrum brachium afflixerit, id quod imbecillius est, tollitur, et ipse focaneus submittitur. Reciso enim brachio, aequaliter utrique parti vires mater subministrat. Igitur caput vitis pede infra iugum constituito, unde se pandant quattuor, ut dixi, brachia, in quibus quotannis vitis renovetur, amputatis veteribus et sub-