Pagina:Columellae opera.djvu/193

E Wikisource
Haec pagina emendata est
187
DE RE RUSTICA LIB. IV.

meae; non quod ignorem brumae temporibus aliquando insitam vitem comprehendere. Sed non quid in uno vel altero experimento casu fiat, verum quid certa ratione plerumque proveniat, discentibus praecipere debemus. Etenim si exiguo numero periclitandum sit, in quo maior cura temeritati medetur, possum aliquatenus connivere. Cum vero vastitas operis etiam diligentissimi agricolae curam distendit, omnem scrupulum submovere debemus. Est enim contrarium, quod Atticus praecipit. Nam idem per brumam negat recte putari vineam. Quae res quamvis minus laedat vitem, merito tamen fieri prohibetur, quod frigoribus omnis surculus rigore torpet; nec propter gelicidia corticem movet, ut cicatricem consanet. Atqui idem Atticus non prohibet eodem ipso tempore inserere; quod tamen totius obtruncatione vitis et cum eiusdem resectionis fissura praecipit fieri. Verior itaque ratio est inserendi tepentibus iam diebus post hiemem, cum et gemma se et cortex naturaliter novet, nec frigus ingruit, quod possit aut surculum insitum aut fissurae plagam inurere. Permiserim tamen festinantibus autumno vitem inserere, quia non dissimilis est eius aeris qualitas vernae. Sed quocumque quis tempore destinaverit inserere, non aliam sciat esse curam surculis explorandis, quam quae tradita est priore libro, cum de malleolis eligendis praecepimus. Quos ubi generosos et fecundos et quam maturissimos viti detraxit, diem quoque tepidum silentemque a ventis eligat. Tum consideret surculum teretem solidique corporis,