Pagina:Columellae opera.djvu/202

E Wikisource
Haec pagina emendata est
196
L. J. M. COLUMELLÆ

minum duodena milia. Etenim taleae propius stirpem recisae quadrifidas plerumque, ac deinde secundae taleae eiusdem arboris bifidas ridicas subministrant; quod genus fissilis adminiculi manet diutius quam teres palus. Cultus idem est [fossionis positionisque] qui vineae. Supputari debet bima, quin etiam trima; nam bis ferro repetenda est veris principio, ut incitetur eius proceritas. Potest etiam quercus simili ratione seri; verum biennio tardius quam castanea deciditur. Propter quod ratio postulat tempus potius lucrari, nisi si dumosi glareosique montes, atque ea genera terrae, quae supra diximus, glandem magis quam castaneam postulabunt. Haec de vineis Italicis vinearumque instrumentis, quantum reor, non inutiliter et abunde disserui, mox agricolarum provincialium vineaticos nec minus nostratis et Gallici arbusti cultus traditurus.