Pagina:Columellae opera.djvu/219

E Wikisource
Haec pagina emendata est
213
DE RE RUSTICA LIB. V.

substituat. Id autem facile consequi poterit, si ulmorum seminarium paratum habuerit; quod quomodo et qualis generis faciendum sit, non pigebit deinceps praecipere. [2] Ulmorum duo esse genera convenit, Gallicum et vernaculum; illud Atinia, hoc nostras dicitur. Atiniam ulmum Tremellius Scrofa non ferre sameram, quod est semen eius arboris, falso est opinatus. Nam rariorem sine dubio creat, et idcirco plerisque et sterilis videtur, seminibus inter frondem, quam prima germinatione edit, latentibus. Itaque nemo iam serit ex samera, sed ex sobolibus. [3] Est autem ulmus longe laetior et procerior, quam nostras, frondemque iucundiorem bubus praebet; qua cum assidue pecus paveris, et postea generis alterius frondem dare institueris, fastidium bubus affert. [4] Itaque si fieri poterit, totum agrum genere uno Atiniae ulmi conseremus; si minus, dabimus operam ut in ordinibus disponendis pari numero vernaculas et Atinias alternemus. Ita semper mista fronde utemur, et quasi hoc condimento illectae pecudes fortius iusta cibariorum conficient. Sed vitem maxime populus videtur alere, deinde ulmus, post etiam fraxinus. [5] Populus, quia raram neque idoneam frondem pecori praebet, a plerisque repudiata est. Fraxinus, quia capris et ovibus gratissima est, nec inutilis bubus, locis asperis et montosis, quibus munus laetatur ulmus, recte seritur. Ulmus, quod et vitem commodissime patitur et iucundissimum pabulum bubus affert, variisque generibus soli provenit, a plerisque praefertur. Itaque cui arbustum novum instituere cordi