Pagina:Columellae opera.djvu/240

E Wikisource
Haec pagina emendata est
234
L. J. M. COLUMELLÆ

cuneo tedae pineae adigito, et ibi relinquito; deinde adobruta ablaqueatione cinerem supra terram inicito. [18] Curandum est autem ut quam generosissimis piris pomaria conseramus. Ea sunt Crustumina, regia, Signina, Tarentina, quae Syria dicuntur, purpurea, superba, ordeacea, Aniciana, Naeviana, Favoniana, lateritana, Dolabelliana, Turraniana, volema, mulsa, praecocia, venerea et quaedam alia, quorum enumeratio nunc longa est. [19] Praeterea malorum genera exquirenda maxime Scandiana, Matiana, orbiculata, Sextiana, Pelusiana, Amerina, Syrica, melimela, cydonia; quorum genera tria sunt: struthia, chrysomelina, mustea. Quae omnia non solum voluptatem, sed etiam salubritatem afferunt. Sorbi quoque et Armeniaci atque Persici non minima est gratia. Et mala, sorba, pruna, post mediam hiemem usque in Idus Febr. serito. [20] Mororum ab Idibus Febr. usque ad aequinoctium vernum satio est. Siliquam Graecam, quam quidam keration vocant, et Persicum ante brumam per autumnum serito. Amygdala, si parum ferax erit, forata arbore lapidem adigito, et ita librum arboris inolescere sinito. Omnium autem generum ramos circa Kal. Martias in hortis subacta et stercorata terra supra pulvinos arearum disponere convenit. Danda est opera, ut dum teneros ramulos habent, veluti pampinentur, et ad unum stilum primo anno semina redigantur.[22] Et cum autumnus incesserit, antequam frigus cacumina adurat, omnia folia excerpere expedit, et ita crassis arundinibus, quae ab una parte nodos integros habeant,