Pagina:Columellae opera.djvu/242

E Wikisource
Haec pagina emendata est
236
L. J. M. COLUMELLÆ

cideris, acuto ferramento plagam levato. Deinde quasi cuneum tenuem ferreum vel osseum inter corticem et materiem ne minus digitos tres, sed considerate, demittito, ne laedas aut rumpas corticem. Postea surculos, quos inserere voles, falce acuta ex ima parte deradito tantum, quantum cuneus demissus spatii dabit, atque ita, ne medullas neve alterius partis corticem laedas. [5] Ubi surculos paratos habueris, cuneum vellito, statimque surculos in ea foramina, quae cuneo adacto inter corticem et materiam feceris, demittito. Ea autem fine, qua adraseris, surculos sic inserito, ut semipede vel amplius de arbore exstent. In una arbore duos, vel si truncus vastior est, plures calamos recte inseres, dum ne minus quattuor digitorum inter eos sit spatium. Pro arboris magnitudine et corticis bonitate haec facito. [6] Cum omnes surculos, quos arbor ea patietur, demiseris, libro ulmi vel iunco aut vimine arborem constringito; postea paleato luto bene subacto oblinito totam plagam, et spatium, quod est inter surculos, usque eo dum minime quattuor digitis insita exstent. Supra deinde muscum imponito, et ita ligato, ne pluvia dilabantur. Quosdam tamen magis delectat in trunco arboris locum seminibus serra facere, insectasque partes tenui scalpello levare, atque ita surculos aptare. [7] Si pusillam arborem inserere voles, imam abscindito, ita ut sesquipede e terra exstet. Cum deinde praecideris, plagam diligenter levato; et medium truncum acuto scalpello permodice findito, ita ut fissura digitorum trium sit in ea. Deinde cuneum, quo diducatur, inserito, et