Pagina:Columellae opera.djvu/283

E Wikisource
Haec pagina emendata est
277
DE RE RUST. LIB. VI.

mixto, armi linantur, et ne plus iusto exinaniatur, stercus ipsius iumenti fluentibus venis admotum fasciis obligetur. [7] Postero quoque die ex iisdem locis sanguis detrahatur, eodemque modo curetur, ordeoque abstineatur, exiguo foeno dato. Post triduum deinde usque in diem sextum porri succus instar trium cyathorum mistus cum olei hemina faucibus per cornu infundatur. Post sextum diem lente ingredi cogatur, et cum ambulaverit, in piscinam demitti eum conveniet, ita ut natet; sic paulatim firmioribus cibis adiutus ad iusta perducetur. [8] At si bilis molesta est iumento, venter intumescit, nec emittit ventos. Manus uncta inseritur alvo et obsessi naturales exitus adaperiuntur, exemptoque stercore, postea cunila bubula et herba pedicularis cum sale trita et decocta melli miscentur, atque ita facta collyria subiciuntur, quae ventrem movent bilemque omnem deducunt. [9] Quidam myrrhae tritae quadrantem cum hemina vini faucibus infundunt, et anum liquida pice oblinunt. Alii marina aqua lavant alvum, alii recenti muria. Solent etiam [vermes quasi] lumbrici nocere intestinis; quorum signa sunt, si iumenta cum dolore crebro volutantur, si admovent caput utero, si caudam saepius iactant. [10] Praesens medicina est, ita ut supra scriptum est, inserere manum, et fimum eximere; deinde alvum marina aqua, vel muria dura lavare, postea radicem capparis tritam cum sextario aceti faucibus infundere; nam hoc modo praedicta intereunt animalia.

XXXI.

Omni autem imbecillo pecori alte substernendum est, quo mollius cubet. Recens tussis