Pagina:Columellae opera.djvu/291

E Wikisource
Haec pagina emendata est
285
DE RE RUST. LIB. VI

veratrum vocant rustici, pro pabulo cedit. Est et hyoskyamos, cuius semen detritum et cum vino datum praedicto vitio medetur. Macies et languor submovetur saepius data potione, quae recipit semunciam sulphuris ovumque crudum, et myrrhae pondus denarii. Haec trita vino admiscentur, atque ita faucibus infunduntur. [4] Sed et tussi dolorique ventris eadem ista aeque medentur. Ad maciem nulla res tantum quantum Medica potest. Ea herba viridis celerius, nec tarde tamen arida foeni vice saginat iumenta; verum modice danda, ne nimio sanguine stranguletur pecus. Lassae et aestuanti mulae adeps in fauces demittitur, merumque in os suffunditur. Cetera exsequemur in mulis sic, ut prioribus huius voluminis partibus tradidimus, quae curam boum equarumque continent.