Pagina:Columellae opera.djvu/292

E Wikisource
Haec pagina emendata est

L. JUNII MODERATI COLUMELLÆ

DE

RE RUSTICA

LIBER SEPTIMUS

De minore pecore dicturis, Publi Silvine, principium tenebit minor in ora Arcadiae vilis hic volgarisque asellus, cuius plerique rusticarum rerum auctores in emendis tuendisque iumentis praecipuam rationem volunt esse. Nec iniuria, nam etiam eo rure, quod pascuo caret, contineri potest exiguo et qualicumque pabulo contentus, quippe vel foliis spinisque vepraticis alitur vel obiecto fasce stramentorum, paleis vero, quae paene omnibus regionibus abundant, etiam gliscit. [2] Tum inprudentis custodis violentiam neglegentiamque fortissime sustinet plagarum et penuriae tolerantissimus, propter quae tardius deficit quam ullum aliud armentum. Nam laboris et famis maxime patiens raro morbis adficitur. Huius animalis tam exiguae tutelae plurima et necessaria opera supra portionem respondent, cum et facilem terram, qualis in Baetica totaque Libye sit, levibus aratris proscindat et non minima pondere vehicula trahat. [3] Saepe etiam, ut celeberrimus poeta memorat, — — tardi costas agitator aselli vilibus aut