Pagina:Columellae opera.djvu/304

E Wikisource
Haec pagina emendata est
298
L. J. M. COLUMELLÆ

cesse sit, muliebris capillos aut cervina saepius ure cornua, quorum odor maxime non patitur stabulis praedictam pestem consistere. [7] Tonsurae certum tempus anni per omnes regiones servari non potest, quoniam nec ubique tarde nec celeriter aestas ingruit, et est modus optimus considerare tempestates, quibus ovis neque frigus, si lanam detraxeris, neque aestum, si nondum detonderis, sentiat. Verum ea quandoque detonsa fuerit, ungui debet tali medicamine: sucus excocti lupini veterisque vini faex et amurca pari mensura miscentur eoque liquamine tonsa ovis inbuitur, [8] atque ubi per triduum delibuto tergore medicamina perbibit, quarto die, si est vicinia maris, ad litus deducta mersatur, si minus, caelestis aqua sub dio salibus in hunc usum durata paulum decoquitur eaque grex perluitur. Hoc modo curatum pecus toto anno scabrum fieri non posse Celsus adfirmat, nec dubium est, quin etiam ob eam rem lana quoque mollior atque prolixior renascatur.

V.

Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quem ad modum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus, quamquam pars haec exordii paene tota iam exhausta est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus, quia cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadripedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri. Quae tamen quantulaecumque sunt, non omittentur a nobis. [2] Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus et