Pagina:Columellae opera.djvu/360

E Wikisource
Haec pagina emendata est
354
L. J. M. COLUMELLÆ

tia quae permeent. Extra lacum deinde per vigenos undique pedes gramine ripae vestiantur; sintque post hunc agri modum circa maceriam lapide fabricata et expolita tectoriis pedalia in quadratum cubilia quibus innidificent aves, eaque contegantur intersitis buxeis vel myrteis fruticibus, qui non excedant altitudinem parietum. [6] Statim deinde perpetuus canaliculus humi depressus construatur, per quem cottidie mixti cum aqua cibi decurrant. Sic enim pabulatur id genus avium. Gratissima est esca terrestris leguminis panicum et milium, nec non et hordeum. Sed ubi copia est, etiam glans ac vinacea praebentur. Aquatilis autem cibi si sit facultas, datur cammarus et rivalis hallecula vel si qua sunt incrementi parvi fluviorum animalia. [7] Tempora concubitus eadem quae ceteri silvestres alites observant Martii sequentisque mensis, per quos festucae surculique in vivariis passim spargendi sunt, ut colligere possint aves quibus nidos construant. Sed antiquissimum est, cum quis nessotrophium constituere volet, ut praedictarum avium circa paludes, in quibus plerumque fetant, ova colligat et cohortalibus gallinis subiciat. Sic enim excusi educatique pulli deponunt ingenia silvestria, clausique vivariis haut dubitanter progenerant. Nam si modo captas avis, quae consuevere libero victu, custodiae tradere velis, parere cunctantur in servitute. Sed de tutela nantium volucrum satis dictum est.

XVI.

Verum opportune, dum meminimus aquatilium animalium, ad curam pervenimus piscium,