Pagina:Columellae opera.djvu/400

E Wikisource
Haec pagina emendata est
394
L. J. M. COLUMELLÆ

net; altera latior et ore paulo patentiore, per quam possit adflari. [6] Talis olla cum est alvari obiecta, spiritu admoto fumus ad apes promovetur, quae confestim nidoris inpatientes in priorem partem domicilii et interdum extra vestibulum se conferunt. Atque ubi potestas facta est liberius inspiciendi, fere, si duo sunt examina, duo genera quoque favorum inveniuntur. [7] Nam etiam in concordia suum quaeque plebs morem figurandi ceras fingendique servant. Sed omnes favi semper cavearum tectis et paululum ab lateribus adhaerentes dependent, ita ne solum contingant, quoniam id praebet examinibus iter. [8] Ceterum figura cerarum talis est qualis et habitus domicilii. Nam et quadrata et rutunda spatia nec minus longa suam speciem velut formae quaedam favis praebent. Ideoque non semper eiusdem figurae reperiuntur favi. Sed hi qualescumque sunt, non omnes eximantur. nam priore messe, dum adhuc rura pastionibus abundant, quinta pars favorum, posteriore, cum iam metuitur hiemps, tertia relinquenda est. [9] Atque hic tamen modus non est in omnibus regionibus certus, quoniam pro multitudine florum et ubertate pabuli apibus consulendum est. Ac si cerae dependentes in longitudinem decurrunt, eo ferramento quod simile est cultro insecandi sunt favi, deinde subiectis duobus brachiis excipiendi atque ita promendi. Sin autem transuersi tectis cavearum inhaerent, tunc scalprato ferramento est opus, ut adversa fronte inpressi desecentur. [10] Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui maxime integri ac melle