Pagina:Columellae opera.djvu/41

E Wikisource
Haec pagina emendata est
35
DE RE RUSTICA LIB. I.

gendae aquæ tandem pluviali, quæ salubritati corporis est accommodatissima. Sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducatur. Huic proxima fluens aqua e montibus oriunda, si per saxa præceps devolvitur, ut est in Guarceno Campaniæ. Tertia putealis collina, vel quæ non infima valle reperitur. Deterrima palustris, quæ pigro lapsu repit. Pestilens, quæ in palude semper consistit. Hic idem tamen humor, quamvis nocentis naturæ, temporibus [tamen] hiemis edomitus imbribus mitescit: ex quo cælestis aqua maxime salubris intelligitur, quod etiam venenati liquoris eluit perniciem. Sed hanc potui probatissimam diximus. Ceterum ad æstatum temperandos calores & amœnitatem locorum plurimum conferunt salientes rivi, quos, si conditio loci patietur, qualescumque, dummodo dulces, utique perducendos in villam censeo. Sin summotus longius a collibus erit amnis, & loci salubritas editiorque situs ripæ permittet superponere villam profluenti, cavendum tamen erit, ut a tergo potius quam præ se flumen habeat, & ut ædificii frons aversa sit ab infestis eius regionis ventis, & amicissimis adversa; cum plerique amnes æstate vaporantis, hieme frigendis nebulis caligent. Quæ, nisi vi maiore inspirantium ventorum submoventur, pecudibus hominibusque conferunt pestem. Optime autem salubribus, ut dixi, locis ad orientem vel [ad] meridiem, gravibus ad septentrionem villa convertitur. Eademque semper mare recte conspicit, cum pulsatur ac fluctu respergitur; numquam ex ripa, sed haud paulum submota a litore. nam