Pagina:Columellae opera.djvu/431

E Wikisource
Haec pagina emendata est
425
DE RE RUSTICA LIB. XI.

viginti pedum aeque ab uno expeditur, quae et ipsa vehis dicitur; nec minus ulmus et fraxinus pedum triginta, cupressus autem pedum quadraginta, tum etiam sexagenum pedum abies atque populus singulis operis ad unguem quadrantur, atque omnes eae mensurae similiter vehes appellantur. [14] His etiam diebus maturi agni et reliqui fetus pecudum nec minus maiora quadripedia charactere signari debent. Kal. Febr. Fidis incipit occidere, ventus Eurinus et interdum Auster cum grandine est. III Non. Febr. Fidis tota et Leo medius occidit, Corus aut Septentrio, nonnumquam Favonius. Non. Febr. Mediae partes Aquarii oriuntur, ventosa tempestas. [15] VII Id. Febr. Callisto sidus occidit, Favonii spirare incipiunt. VI Id. Febr. Ventosa tempestas. III Id. Febr. Eurus. Per hosce dies locis maritimis et calidis ac siccis prata vel arva purgantur et in faenum submittuntur. [16] Reliquae partes vinearum propter brumam vel frigora omissae nunc palandae et adligandae sunt, ne postea tumentes gemmae laedantur et oculi adterantur. Item vinearum fossio iisdem locis peragenda est arbustorumque sive putatio sive adligatio finienda, quorum iusta certa esse non possunt. Inter Nonas deinde et Idus pomorum seminaria facienda sunt et maturae plantae de seminariis in scrobes transferendae. [17] Pastinatio quoque, quae mense Decembri vel Ianuario coepta est, iam nunc includenda et vitibus conserenda est. Pastinatur autem terreni iugerum ita, ut solum in altitudinem trium pedum defodiatur operis octoginta vel in altitudinem dupondii semissis operis quinquaginta vel ad bipedalium, quae est altitudo