Pagina:Columellae opera.djvu/437

E Wikisource
Haec pagina emendata est
431
DE RE RUSTICA LIB. XI.

los reponere, ita ne teneros pampinos explantet. eodem tempore secundi fetus pecudes signari oportet. [39] Kal. Maiis, hoc biduo sol unam dicitur tenere particulam, Sucula cum sole exoritur. VI Non. Mai. Septentrionales venti. V Non. Mai. Centaurus totus apparet, tempestatem significat. III Non. Mai. Idem sidus pluviam significat. Pridie Non. Mai. Nepa medius occidit, tempestatem significat. Non. Mai. Vergiliae exoriuntur mane, Favonius. VII Id. Mai. Aestatis initium, Favonius aut Corus, interdum et pluviae. [40] VI Id. Mai. Vergiliae totae apparent, Favonius aut Corus, interdum et pluviae. III Id. Mai. Fidis mane oritur, significat tempestatem. Per hos dies runcandae segetes sunt, faenisiciae instituendae. bonus operarius prati iugerum desecat nec minus mille ducentos manipulos unus obligat, qui sint singuli quaternarum librarum. Arbores quoque tempus est ablaqueatas circumfodere et operire; una opera novellas circumfodiet arbores LXXX, mediocres LXV, magnas L. [41] Hoc mense seminaria omnia crebre fodere oportet. Sed et a Kalendis Martiis usque in Idus Septembres omnibus mensibus non solum seminariis, sed etiam novellis vineis danda fossio est. Iisdem diebus, ubi praegelidum et pluvium caelum est, oleae putantur et muscantur. Ceterum tepidis regionibus duobus temporibus anni facere istud oportebit, primo ab Idibus Octobribus usque in Idus Decembres, iterum ab Idibus Februariis usque in Idus Martias, si tamen arbor librum non remittit. [42] Hoc eodem mense in pastinato semi-