Pagina:Columellae opera.djvu/445

E Wikisource
Haec pagina emendata est
439
DE RE RUSTICA LIB. XI.

paranda erunt superiore, si fieri possit, mense; si minus, certe ut ante quindecim dies dolia partim picata partim defricata et diligenter lota marina vel aqua salsa et recte siccata; [71] tum et opercula colaque et cetera, sine quibus probe confici mustum non potest, torcularia vero et fora diligenter emundata lotaque et, si res ita exegerit, picata praeparataque habeat ligna, quibus defrutum et sapam decoquat. tum etiam salem atque odoramenta, quibus condire vina consueverit, multo ante reposita esse oportet. Nec tamen haec cura totum avocet eum a cetera ruris cultura. Nam et napinae itemque rapinae siccaneis locis per hos dies fiunt et farraginaria quoque pecori futura per hiemem praesidio; itemque siliqua, quod rustici faenum graecum vocant, nec minus in pabulum vicia nunc demum conseruntur. [72] Tum etiam lupini haec erit praecipua satio, quod quidam vel ab area protinus in agrum deferri putant oportere. milium et panicum hoc tempore demetitur, quo faseolus ad escam seritur. Nam ad percipiendum semen ultima parte Octobris circa Kalendas Novembres melius obruitur. Quare cum haec cuncta in agris exsequi debeat, possit eorum curam, quae intra villam facienda sunt, vilicae delegare, ita tamen, ut ipse consideret, an recte facta sint. Kal. Oct. Et VI Non. Interdum tempestatem significat. [73] IIII Non. Oct. Auriga occidit mane, Virgo desinit occidere, significat nonnumquam tempestatem. III Non. Oct. Corona incipit exoriri, significat tempestatem. Pridie Non. Oct. Haedi oriuntur vespere, Aries medius oc-