Pagina:Columellae opera.djvu/448

E Wikisource
Haec pagina emendata est
442
L. J. M. COLUMELLÆ

ditur. Nam et primis temporibus ante ullam sementem possis id obruere et novissimis post coactos fructus tollere. [82] Sementi facta inoccare oportet, quod sparseris. Duo iugera tres operae commode occabunt arboresque, quae intererunt, ablaqueabunt, quamvis antiqui singulis operis singula iugera sariri et occari velint; quod an recte fieri possit, adfirmare non ausim. Eodem tempore fossas rivosque purgare et elices sulcosque aquarios facere convenit. [83] Iisdem temporibus, si sit, fraxineam, si minus orneam, si nec haec sit, iligneam frondem bubus recte praebebimus. Glandis quoque non inutile est singulis iugis modios singulos dare; nec tamen amplius, ne laborent, nec minus diebus triginta praebueris. Nam si paucioribus diebus datur, ut ait Hyginus, per ver scabiosi boves fiunt. Glans autem paleis inmiscenda est atque ita bubus adponenda. Tum etiam silvam, si quis barbaricam, id est consemineam velit facere, recte conseret glandibus et ceteris seminibus. Tum et olea destringenda est, ex qua velis viride oleum efficere; quod fit optimum ex varia oliva, cum incipit nigrescere. nam acerbum nisi ex alba olea fieri non debet. [84] Kal. Nov. Et postridie caput Tauri occidit, pluviam significat. III Non. Nov. Fidicula mane exoritur, hiemat et pluit. VIII Id. Nov. Idem sidus totum exoritur, Auster vel Favonius, hiemat. VII Id. Nov. Significat tempestatem, hiemat. VI Id. Nov. Vergiliae mane occidunt, significat tempestatem, hiemat. V Id. Nov. Stella clara Scorpionis exoritur, tempestatem significat, hiem-