Pagina:Columellae opera.djvu/544

E Wikisource
Haec pagina emendata est
538
L. J. M. COLUMELLÆ

miliariter nostro solo venit, propter quod difficilius convalescit alienum exteræ regionis. Optimum est itaque eodem agro, quo vitem dispositurus es, vel certe vicino, facere seminarium: idque multum refert loci natura. nam si colles vineis vel arbustis occupaturus es, providendum est, ut siccissimo loco fiat seminarium, et iam quasi ab incunabulis vitis exiguo adsuescathumore; aliter cum transtuleris de humido in aridum locum, viduata pristino alimento deficiet. At si campestres et uliginosos agros possidebis, proderit quoque seminarium simili loco facere et vitem largo consuescere humore. Nam quæ ex sicco in aquosum agrum transfertur, utcumque putrescit. Ipsum autem agrum, quem seminario destinaveris planum et sucosum, sat erit bipalio vertere, quod vocant rustici sestertium. Ea repastinatio altitudinis habet plus sesquipedem, minus tamen quam duos pedes. Iugerum agri vertituroperis quinquaginta. Collem autem et clivosum modum iugeri, sed ne minusduobus pedibus alte, repastinaveris operis sexaginta: vel si eodem loco, quo vineam ordinaturus es, facere voles seminarium, tribus pedibus alterepastinabis iugerum operis octoginta; ita tamen si neque lapis neque tophusaut alia materia difficilior intervenit, quæ res quot operas absumat parumcertum est. Nos autem de terreno loquimur.

II. Peracta repastinatione, mense Februario vel prima parte Martii semina legito. Sunt autem optima, quæ de vitibus notatis leguntur. Nam cui cordi est bona seminaria facere, circa vindemiam vites,