Pagina:Columellae opera.djvu/553

E Wikisource
Haec pagina emendata est
547
LIBER DE ARBORIBUS.

ne supervacua sarmenta procreet. [3] Diversae autem, quae supra terram exstare debent, ne passus fueris plus quam duas aut ut maxime tres gemmas habere. Reliquas, quae in terram absconduntur, exceptis quattuor imis fac adradas, ne insummo radices vitis citet. Hoc modo propagata celeriter convalescit ettertio anno a matre separabitur. sin autem ipsam vitem sternere voles, iuxta radicem ita, ne ipsam laedas, curiose fodito et vitem ita subplantato, ne radicem abrumpas. Cum eam statueris et videris, quousque possit pertingere, sulcum facies unum, in quem vitem integram demittas; deinde ex eo sulcoquasi ramos fossarum facies, per quos, uti quaeque virga postulavit, propaletur, atque ita terra adoperies. [4] Sin autem vitis exiguam materiem habebit et in diversosordines deducenda erit neque aliter potuerit palos, ad quos perducitur, pertingere, quam ut diffluvietur, curabis, ut quam acutissima falce abea parte, qua bifurca est, findas eam et item ferro acuto plagam emendes, sicubi inaequaliter findi videbitur; sic deducta poterit in plures ordinesdividi. [5] Non inutilis est etiam illa propagatio, quam nosrepperimus, si quando in ordinem vitis deest neque est tam procera virga, quae cum in imum scrobem demissa fuerit, retorqueri et erigi supra terrampossit. Brevitatem ne reformidaveris, sed qualemcumque virgam, cuius cacumenin imum scrobem pervenit, deprimito et obruito. Deinde gemmas, quae secundumipsam matrem sunt, submittito, ut materias a superiore parte citent. Tumdemum post