Pagina:Columellae opera.djvu/554

E Wikisource
Haec pagina emendata est
548
L. J. M. COLUMELLÆ

triennium a matre amputato et ad suum palum eam partem, quama matre praecideris, reducito et caput vitis facito. Propaginis scrobemminime triennio paulatim conpleto. Summas radices praecidito, crebre fodito.

VIII

Cum vitem inserere voles, optimi generis sarmenta fructuaria, tum cum gemmas agere incipient, vento austro a matre praecidito. Sarmentum, quod inseris, de summa vite sit rotundum, bonis crebrisque nodis. Tresdeinde nodos integerrimos relinquito; infra tertiam gemmam ex utraque parteduorum digitorum spatium in modum cunei tenuissimo scalpello acuito, itane medullam laedas. [2] Vitem deinde, quam insiturus es, resecato et plagamlevato atque ita findito et paratos surculos in fissuram demittito eatenus, qua adrasi sunt, ita ut cortex surculi corticem vitis aequaliter contingat. Quicquid inserveris, ulmi diligenter libro vel vimine ligato luto subactopaleato oblinito plagam et adligato, ne aqua ventusve penetrare possit;deinde supra lutum muscum inponito et ita deligato. Ea res praebet humoremnec inarescere sinit. [3] Infra insitionem et adligaturam falce acuta levitervitem vulnerato ex utraque parte, ut ex his potius plagis humor defluat, quam ex insitione ipsa abundet; nocet enim nimius humor nec patitur surculosinsertos conprehendere. Quibusdam antiquorum terebrari vitem placet atqueita leviter adrasos surculos demitti, sed nos meliore ratione hoc idemfecimus. Nam antiqua terebra scobem facit et propter hoc urit