ra, ſed noſtra quoq; ætas multa laudis & artium imitanda poſteris tulit. Εt Μ.Τ. Cicero quoq; ait antiquas orationes legi eſſe deſitas. Minimè Natura priſcis ſæculis tam ſagacia, tam acuta ingenia peperit & aded profudit, ut nunc laſſa fit, ſterilis & plane eſſæta pelmaneat. Ea hominum Natura eſt, eritq; ſemper, ut ii nunquam quieſcant, nunquam non inveſtigent, ac ea, quæ latent, faciant nota. Hujus ſæculi inventa ſunt venæ Lactea, Circulatio Sanguinis, ut vocant, veneæ Lactea Thoracis, Vaſa Lymphatica. Quàm multa hinc placita ducuntur? Ea quam utilia? Præcepta quam præclata? Quàm novæ quoq; hinc rerum explicationes literis mandatæ fuerunt? Ec cæ quàm veræ? Quam ingenioſæ? Quâm congruæ? Nec talia ſcripta hodiè â doctis repudiantur aut damnantur, imò leguntur avidè & plura requiruntur. Ac meus quoq; de oſſe Cribriformi liber eruditioribus quam expetitus fuit? Hujus verò argu-
Pagina:Conrad Victor Schneider. De catarrhis. Liber primus quo agitur de speciebus catarrhorum et de osse cuneiformi per quod catarrhi decurrere finguntur. 1660.pdf/10
Appearance