Jump to content

Pagina:Conrad Victor Schneider. De catarrhis. Liber primus quo agitur de speciebus catarrhorum et de osse cuneiformi per quod catarrhi decurrere finguntur. 1660.pdf/8

E Wikisource
Haec pagina emendata est

animantes. Profectò ſi quis Catarrhum dixerit, omnia ferè morborum genera dixiſſe videtur. Autores igitur non de re levioris operæ, non de ſtillicidiis, quibus tigna perpluunt, ut parietes tandem faciant vitium, ſed ut cum Seneca loquar, de iis ſtillicidiis hic agunt, quibus perit Genus Humanum Verùm ego maximè pietatis eſſe duco, ejusmodi quoq; ſcripta offerre Principibus. Nihil enim auſpicato in vulgus editur, niſi id Dominus Patriæ cognoverit primus. Ac me quoq; ſingularis cauſa & privata eo impellit ac adigit omnino. A Græcis Autoribus, a Latinis, ab Arabibus Medicis, a recentiorum turbâ, immanè dictu, quam magnâ, feorſum ſentio, nec latenter, ſed palàm & manifeſtè. Quin contra omnes ad unum hîc diſputo nec fine prolixitate. Tantus verò diſſenſus facilè odium pariet, quod ut ignis non ſine fumo, ita non erit ſine maledictis. Patrono igitur opus eſt & eo quidem ſummo, hoceſt, Patre Patriæ, ut ab iis, quos neſcio quæ in-tem-