Jump to content

Pagina:Consultatio politico-juridica de modo evitandi pœnam mortis (1700).djvu/3

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

cedentes terrarum incolas propagaverint. Inde factum, ut Thrasea apud Plinium lib. VIII. Epist. XXII. dicere fuerit solitus: Qui vitia odit, homines odit. Verum enim vero quemadmodum morbi medicamentorum ope pelluntur, & atra veneni visantidotorum adjutorio ceu per repagula coeretur, ne damnosum hoc malum latius vires suas fundat, & corporem humanum penitus prosternat ; Ita etiam non solum ipse DEus, summus terrarum conditor, fundato terrarum orbe hominibus certum modum præscripsit, qua ratione vitia fugere, & vivendi rationem ad optima quævis instituere deberent, sedet adventu sacra-