Jump to content

Pagina:Consultatio politico-juridica de modo evitandi pœnam mortis (1700).djvu/45

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

illis flammis ferroque insidientur; [1] ideoque recepto veterum more juratoria solet exigi cautio, Germanice Urphede [2] aliis Ober-Freide vel über Friede [3] aut secundum antiquos Saxones über Fried [4] dici solita, quam ab incarceratis jam jam relaxandis de non vindicando carceris molestias, & de reditu non instaurando judices reposcunt; qua tamen plus nocumenti parant, quam commodi afferunt. Nonequidem sum nescius, Astræam nostri seculi hac insigniter speatque fiducia sibi blandiri, ac si bannitorum refugiis ultricibusque armis hoc egregie sibi prospexisset repagulo, cum nullum ad adstringendam hominum fidem arctius juramento vinculum reperiri posse crediderit antiquitas, tantaque illius inter omnes gentes ab omni seculorum memoria constiterit authoritas, quanta vel unquam potuit esse maxima. [5] Enim vero rem hodie cum exulibus nostris eo redactam sentio, ut nihil hac spe imanius: Non quod juramentum in se nihil valeat; sed quodiis deferri soleat, quorum quassa fides est, & qui fidem jurato datam fallere in lucrum reputant; Quandoquidem illotis, quod ajunt, manibus infames, perjuri, & qui jam olim adjurandum fuerunt inhabiles huc accedunt, & ita quidem, ut si prima, vel secunda vice redeant, iterum atque iterum jurare, urphedamque nunc aliquoties fractam denuo repetere cogantur; [6] cum tamen illi duntaxat his sacris ligandi veniant, de quorum

  1. vid. Camerar. in meditat. histor. cap. 84. Dn. Crusius p. 4. de indic. cap. XI. n. 3. 4.
  2. vid. Zepper. de urpheda per tot.
  3. nominis hujus rationem indagat Vossius lib. 2. de Vitiis Sermon. c. 19. pag. 311. seqq.
  4. Land-R. lib. 1. art. 1. vid. Wehner. in verb. Urfriede.
  5. Cic. 3. off.
  6. Carpz. p. 4. c. 48. d. 1. n. 7. pr. crim. p. 1. q. 47. n. 9. & seqq.